- TOGATAE Comoediae
- TOGATAE Comoediaeproprie Latinae, sicut Palliatae Graecae; a vestitu utriusque Gentis. Vetus Interpres Iuvenalis ad Illud, Sat. 1. v. 3.—— Recitaverit ille Togatas.Togatae, inquit, sunt Comoediae Latinae, Palliatae Graecae, quales Afranius fecit. Ubi, cum Afranium Togatas dedisse notum sit, verba illa, quales Afranius fecit, retrahi et Togatis subiiei, iubet Ferrarius. Erant autem Togatarum aliae nobiliores, quae Praetextatae, in quibus scil. Magistratus introducti, qui in praetextis: aliae minus nobiles, in quibus censet Scaliger, Poetices l. 1. c. 7. Senatores privatos cum togis introductos. Sed cur soli Senatores Togati, cum Gens universa hôc habitu uteretur? Subicit idem ultimum genus fuisle, quod capiebat humilem Fortunam negotiorum popularium cum tunicis tantum, eas autem non tunicatas dictas, sed ab habitaculis Tabernarias appellatas, quod cum tabernis scenae disponerentur. Sed si nullus in illis Togae usus, cur inter Togatas recensitae? Auctor Prolegomenon Terentii Tabernarias fuisle Palliatas tradit, quod falsum: Sed paulo ante, si tamen unus Auctor est, Tabernarias, ab humilitate argumenti et styli dictas, putat. Melius dicemus, Togatas genericum fuisse nomen, ad Praetextatas et Tabernarias: nihilominus Togatas pro Tabernariis non communi tantumerrore, sed Poetarum quoque auctoritate, usurpari, atque adeo nomen generis ad hanc posteriorem speciem restringi consuevisle. Ita enim Horat. in Arte, v. 288.Vel qui praetextas, vel qui docuêre Togatas.Ubi per praetextas, intelligit praetextatas, Comoedias videl. Magistratuum ac nobiliorum personarum: per Togatas, eas in quibus viliores personae introductae; qui quod in cenaculis ac tabernis degere soliti eslent, ut Opifices inprimis, Institores ac Sellularii, Tabernarias easdem vocitatas fuisse, vidimus supra in hac voce, Coeterum Togatarum Auctores ab Acrone hi recensentur: Aelius Lamia, Antonius Rufus, Melissus, aFranius, Pompeius; qui omnes magnô literarum damnô, praeter Afranii fragmenta, interciderunt. Primum autem Stephanionem Togatas saltare instituisse, auctor est Plinius, l. 7. c. 48. Minus miror Stephanionem, qui primus togatus saltare instituit. Lege Togatas, ut et Sabellicus monuit, et de Pantomimo intelligit. Vide Octavium Ferrarium, de Re Vestiaria, Part. 2. 1. 4. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.